- BYZACIUM
- BYZACIUMAfricae propriae regio. Inde Byzacenus ager, cuius Adrumetum est Metropolis, feracissimus. Plin. l. 17. c. 5. eum air esse centenâ et quinquagenâ fruge fertilem. Vide eundem l. 18. c. 10. Varro de R. R. l. 1. c. 44. In Syria ad Gadara, et in Asricae ad Byzacium item (dicunt) ex modio nasci centum. Silius Ital. l. 9. v. 204.---- Seu sint Byzacia cordiRura magis, centum Cereri fruticantia culmis.Ubi male vulgo legitur Buxentia. Vide Plin. l. 5. c. 4. itemque Solin. c. 27. Videtur itaque natum ex Phoenicio biza, quae vox, pto manna vel ubere, frequens est in Chaldaea Paraphrasi, quâ figurâ Homerus Il. 1. v. 141. Οὖθαρ ἀρούρης dixit, et ex illo Virg. l. 2. Georg. v. 185.---- Fertilis ubere campus.Porro, ut gemina sunt ubera, ita geminum fuisse notum est in Africa Byzacium. Sed et in Byzacio oppidum fuit Mamma, de quo Procopius, Vandalicorum secundô. Alio nomine Byzantium, apud nonnullos, dicitur. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 25. Byzacena regio Baudrando fuit, inter Adrumetum et Tacaspem urbes, extremumque angulum Syrtis minoris, ubi nunc Regnum Tunetanum. Morerio provincia regni Tunetani, prope urbem Hamamet, vel Mahamet, ex M Marmol. l. 6. c. 22. Hîc Concilium A. C. 522. post mortem Thrasimundi Regis Vandalorum. 541. 602. 646. contra Monotheletas. Baron. Addo, quod fuerit sub dispositione Vicarii Africae, cui quinque provincias attribuit Notitia Imperii, Byzacium, Numidiam, Tripolitanam Sitifensem, et Mauritaniam Caesariensem; e quibus Byzacium et Numidia Consulares, coeterae Praesidiales erant. Illius frequens mentio in Actis Conciliorum Carthagin. etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 320. 321. et 806. ut et supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.